You are here: Home Lat. Brief an Olof Rudbeck (1683) Transkription

Brief an Olof Rudbeck (1683) - Transkription

 




5




10




15




20




25




30




35




40




45




50

VIR CLARISSIME.

Gravis audaciae delictum est, quod homo ignotus, turbare Tibi circulos non vereor, ac praeter rem Tuam, praesentibus obstrepere. Desperarem veniam nisi dudum pernoscerem Humanitatem Tuam, quam ante triplex semestre ipse conspexi et veneratus sum, cum admirari ingenii Tui opera permitterer, quae domi habes. Hoc fretus licentiae utor compendio, quod coram submissius possem, calamo nunc expositurus. Iter namque ad Te parabam, sed instituto uni officiebat alterum, et intra paucos dies componendae sarcinae moram profectionis alias non indulgebant, ut nullus proinde dubitem necessitati meae ex pleno Humanitatis tribunali Tuo, veniam promittere, certoque statuere, Te curiosum petiti delictum, inter ejus morbi symptomata benigne recepturum esse, quae non alia manu, quam medicatrice Tua levari possunt.
Institutum nimirum est cum Serenissmi Nostri Ablegando in Orientem proficisci, proposito, depraedicata Antiquitatis rudera perlustrandi, tum et Naturalis ejus loci Historiae falsi merito suspectae, αύτοψίᾳ explorandi veritatem; Nec negligendum veniet, si quid in Artibus illic peculiare advertatur. Ex Persia deinde in Indiam Chinamque, si res meae ferent, concedam; sin minus, alia via Babylonem, hinc per Palaestinam Hierosolymam, superato denique Mari Mediterraneo, Aetnam prius Vesuviumque et alia contemplatus, ad vestros tandem Penates regressurus sum, ni Fata aliter proposita haec mea disposuerint!
Longum est stadium quod mihi decurrendum proposui: Non me fugit, plurimos non decurrere, sed discurrere, qui iter ingrediuntur ἀπαίδευτοι nec aliud nisi Terras lassis metiri pedibus sciunt, ignari ab antiquis antiquissima, a planis controversa, et a rarioribus vulgata distinguere. Non me fugit etiam, cordatos ipsos cum Hodoeporicis redire suis, in quibus nihil quicquam conscripserunt praeter externas toties totiesque lectas et auditas principum pompas, nuptiales vel sepulcrales ritus, similiaque. Sic nubem putamus ignari Iunonem, et Ixionis instar amplectimur, in ea mirum quam sollicite (quandoque et fabulose) stylum laxantes, et ad assem connotasse operae et olei nostri praecium aestimantes, quae vel jucundo || vel tristi oculos afficiunt spectaculo, interiorum interea ut nescii, ita quod dolendum, nihil assecuti.
Propositae igitur me commissurus aleae de προπαιδείᾳ ac rarissimorum ejus Terrae, in quam concessurus sum praenotitia satago, nec dubito in difficultatis pleno negotio Te, Vir Clarissime, nostri Oraculum septentrionis consulere, ut felicissima manu Tua mihi meisque Comitibus (qui et ipsi, ut omnes boni famam Nominis Tui et Doctrinam suspiciunt) maximi observandorum in ea orientis parte notitiam aperias, non vulgata sed rarissima Antiquitatis et Naturae brevi Elencho recenseas, sique etiam Tua intersit quaedam peculiariter observari, impertaesae manui meae fideique committas. Nae, si hoc feceris, vir Clarissime, et brevi instructione desideratam tuleris curiositati nostrae opem, vindicabis Tibi totius fructum itineris, meque totum, quantus sum ad aeternum cultum et observantiam Tui demereberis. Idque ipsum est, quod per singularem Humanitatem Tuam, atque incomparabilem in Antiquitatis et Naturae studio Doctrinam, qua obstringere Tibi utriusque cultores non desistis, etiam atque etiam rogatum volui.
Unicum non possum hic non subjicere, ex animo me dolere quod discedam ex Septentrione Vestro, cum ab ore tuo auditor pendere, et quam lego ex Rivis librorum Tuorum, ex ipso fonte, vel Oceano potius tuo haurire non licuerit sapientiam. Res mea familiaris nescio quibus lusa fuerit his annis fortunae injuriis, quae hujus usum felicitatis interclusere, et spem fecere proposito irritam. Nihilo tamen minus mihi gratulor, quod in possessione Atlanticae Nomen venerari Tuum liceat, et admirari in relectione ejus operis doctrinae Tuae magnitudinem; Operis inquam stupendae machinae, qua tot seculis velatam revelasti Historiae veritatem inter detrita propemodum vestigia animam agentis. Atque ita omnia praestitisti perspicue ac feliciter, ut omnes nunc rodere ungues jussi Platonis aliorumque antiquorum hactenus lectores, in plena luce se noctuas fuisse agnoscant, et si ingenui fuerint, merita Tua praemiis afficiant gratiae atque laudis, si non fuerint, Comites tamen se Virtuti tuae praestent, id est invisores, quibus volupe est μωμεῖσθαι, quod μιμεῖσθαι non possunt. Tu, Vir incomparabilis, qui omnibus luce tua radiasti, ad me etiam Singularem Benevolentiae Tuae radium converte, et tua manu brevissima aliqua maxime observandorum patre me instrue, Tibique persuade, dictatum hoc Sibyllino mihi sanctius futurum esse folio, meque in te colendo sanctitatem constituisse patriam.

Vale et ama Nominis Tui cultorem

 

 

 


opera ] opere corr. N. zurück
alias ] alius corr. N. zurück
αὐτοψίᾳ ] ἀυτοψία corr. N. zurück
ἀπαίδευτοι ] ἀπαίδευτος sive -ον corr. N. zurück
distinguere ] destinguere corr. N. zurück
Hodoeporicis ] Hodaeporicis corr. N. zurück
principum ] principium corr. N. zurück
προπαιδείᾳ ] προπαιδεία corr. N. zurück
impertaesae ] impertesae corr. N. zurück
Sibyllino ] Sybillino corr. N. zurück

 

 

Document Actions